1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
2 “ Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea. |
3 Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes, |
4 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum |
5 et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna acaciae, |
6 oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris, |
7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale. |
8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum. |
9 Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud. |
10 Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem. |
11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum |
12 et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero. |
13 Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro; |
14 inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis; |
15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis. |
16 Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi. |
17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo. |
18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii, |
19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius. |
20 Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium, |
21 quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi. |
22 Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel. |
23 Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem. |
24 Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum. |
25 Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream. |
26 Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes. |
27 Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. |
28 Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa. |
29 Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. |
30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. |
31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur. |
32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero. |
33 Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili. |
34 In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores. |
35 Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno. |
36 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo. |
37 Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso. |
38 Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur, fient de auro purissimo. |
39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. |
40 Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
|