1 Post haec audivi quasi vo cem magnam turbae multae in caelo dicentium: “ Alleluia! Salus et gloria et virtus Deo nostro, |
2 quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ”. |
3 Et iterum dixerunt: “ Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum! ”. |
4 Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “ Amen. Alleluia ”. |
5 Et vox de throno exivit dicens: “ Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et qui timetis eum, pusilli et magni! ”. |
6 Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: “ Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens. |
7 Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se. |
8 Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum ”. |
9 Et dicit mihi: “ Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”. Et dicit mihi: “ Haec verba Dei vera sunt ”. |
10 Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae ”. |
11 Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat. |
12 Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; |
13 et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei. |
14 Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. |
15 Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. |
16 Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum. |
17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: “Venite, congregamini ad cenam magnam Dei, |
18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum ”. |
19 Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius. |
20 Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. |
21 Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.
|