1 Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel |
2 et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas. |
3 Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum. |
4 “ Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia; |
5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum ”. |
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson videlicet et Caath et Merari. |
7 Filii Gerson: Ladan et Semei. |
8 Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres. |
9 Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan. |
10 Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti filii Semei, quattuor. |
11 Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt. |
12 Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor. |
13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum. |
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. |
15 Filii Moysi: Gersam et Eliezer. |
16 Filii Gersam: Subael primus. |
17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus, et non erant Eliezer filii alii; porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. |
18 Filii Isaar: Salomoth primus. |
19 Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus. |
20 Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus. |
21 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis; |
22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum. |
23 Filii Musi: Moholi et Eder et Ierimoth, tres. |
24 Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra. |
25 Dixit enim David: “ Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum; |
26 nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum. |
27 Iuxta praecepta igitur David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra, |
28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in ministerium templi Dei, |
29 pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram. |
30 Et stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam, |
31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et calendis et sollemnitatibus reliquis, iuxta numerum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino. |
32 Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini ”.
|