Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Primus Paralipomenon, Caput 23

Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel
et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas.
Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum.
“ Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia;
porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum ”.
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson videlicet et Caath et Merari.
Filii Gerson: Ladan et Semei.
Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres.
Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan.
10 Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti filii Semei, quattuor.
11 Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
12 Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor.
13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum.
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15 Filii Moysi: Gersam et Eliezer.
16 Filii Gersam: Subael primus.
17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus, et non erant Eliezer filii alii; porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18 Filii Isaar: Salomoth primus.
19 Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
20 Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
21 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis;
22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23 Filii Musi: Moholi et Eder et Ierimoth, tres.
24 Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
25 Dixit enim David: “ Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum;
26 nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.
27 Iuxta praecepta igitur David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,
28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in ministerium templi Dei,
29 pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram.
30 Et stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam,
31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et calendis et sollemnitatibus reliquis, iuxta numerum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.
32 Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini ”.

Liber Primus Paralipomenon, Caput 24

Porro filiis Aaron hae partiones erant.
Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.
Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.
Et divisit eos David cum Sadoc de filiis Eleazari et cum Achimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar.
Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedaiae,
tertia Harim, quarta Seorim,
quinta Melchia, sexta Miamin,
10 septima Accos, octava Abia,
11 nona Iesua, decima Sechenia,
12 undecima Eliasib, duodecima Iacim,
13 tertia decima Hoppha, quarta decima Isbaab,
14 quinta decima Belga, sexta decima Emmer,
15 septima decima Hezir, octava decima Aphses,
16 nona decima Phethahia, vicesima Hezechiel,
17 vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul,
18 vicesima tertia Dalaiau, vicesima quarta Maaziau.
19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel.
20 Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant: de filiis Amram Subael et de filiis Subael Iehedeia.
21 De filiis quoque Rohobiae princeps Iesias.
22 De Isaaritis vero Salomoth; de filiis Salomoth Iahath.
23 De Hebronitis: Ieriau, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
24 Filius Oziel Micha; de filiis Micha Samir;
25 frater Micha Iesia; de filiis Iesiae Zacharias.
26 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii eius: Iaziau et Bani.
27 Filius Merari: de Iaziau filio suo Soam et Zacchur et Hebri.
28 Porro de Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos.
29 Filius vero Cis Ierameel;
30 filii Musi: Moholi, Eder et Ierimoth.
Isti filii Levi secundum familias suas.
31 Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres sui, filii Aaron coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes sors aequaliter dividebat.

Liber Primus Paralipomenon, Caput 25

Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun, qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes.
De filiis Asaph: Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph erant sub manu Asaph prophetantis sub manu regis.
De Idithun; filii Idithun: Godolias, Sori, Iesaias et Hasabias et Matthathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat ad confitendum et laudandum Dominum.
De Heman quoque; filii Heman: Bocciau, Matthaniau, Oziel, Subael et Ierimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa, Mellothi, Othir, Mahazioth;
omnes isti filii Heman videntis regis iuxta sermones Dei, quod exaltaret cornu eius; deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres.
Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria domus Dei sub manu regis: Asaph et Idithun et Heman.
Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis eruditis in cantando Domino, cuncti magistri, ducenti octoginta octo.
Miseruntque sortes pro ministerio ex aequo, tam maior quam minor, magister pariter et discipulus.
Egressaque est sors prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et fratribus eius et filiis eius, duodecim.
10 Tertia Zacchur, filiis et fratribus eius, duodecim.
11 Quarta Isari, filiis et fratribus eius, duodecim.
12 Quinta Nathaniau, filiis et fratribus eius, duodecim.
13 Sexta Bocciau, filiis et fratribus eius, duodecim.
14 Septima Isreela, filiis et fratribus eius, duodecim.
15 Octava Iesaiae, filiis et fratribus eius, duodecim.
16 Nona Matthaniau, filiis et fratribus eius, duodecim.
17 Decima Semei, filiis et fratribus eius, duodecim.
18 Undecima Azareel, filiis et fratribus eius, duodecim.
19 Duodecima Hasabiae, filiis et fratribus eius, duodecim.
20 Tertia decima Subael, filiis et fratribus eius, duodecim.
21 Quarta decima Matthathiae, filiis et fratribus eius, duodecim.
22 Quinta decima Ierimoth, filiis et fratribus eius, duodecim.
23 Sexta decima Hananiae, filiis et fratribus eius, duodecim.
24 Septima decima Iesbacasae, filiis et fratribus eius, duodecim.
25 Octava decima Hanani, filiis et fratribus eius, duodecim.
26 Nona decima Mellothi, filiis et fratribus eius, duodecim.
27 Vicesima Eliatha, filiis et fratribus eius, duodecim.
28 Vicesima prima Othir, filiis et fratribus eius, duodecim.
29 Vicesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus eius, duodecim.
30 Vicesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus eius, duodecim.
31 Vicesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus eius, duodecim.

Liber Primus Paralipomenon, Caput 26

Divisiones autem ianitorum.
De Coritis: Meselemia filius Core de filiis Abiasaph.
Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iedihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,
Elam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus.
Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioah tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Deus.
Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum, erant enim viri fortissimi;
filii ergo Semeiae: Othni et Raphael et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi, Eliu quoque et Samachias;
omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom.
Porro Meselemiae filii et fratres eorum robustissimi decem et octo.
10 De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps — non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in principem —
11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus; omnes hi filii et fratres Hosa tredecim.
12 Hae divisiones ianitorum: secundum capita virorum habebant ministeria sicut et fratres eorum ad ministrandum in domo Domini.
13 Missae sunt ergo sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum.
14 Cecidit igitur sors orientalis Selemiae; porro Zachariae filio eius consiliario prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis;
15 Obededom vero australis, et filiis eius horreum;
16 Sephim et Hosa occidentalis iuxta portam Sallecheth apud viam ascensionis. Custodia iuxta custodiam:
17 ad orientem per diem sex et ad aquilonem quattuor per diem, atque ad meridiem similiter in die quattuor et pro horreo bini et bini,
18 pro Parbar quoque ad occidentem quattuor in via, duo pro Parbar.
19 Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari.
20 Porro Levitae fratres eorum super thesauros domus Dei ac thesauros rerum consecratarum.
21 De filiis Ladan Gersonitae principes familiarum Ladan Gersonitae erant Iahielitae.
22 Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super thesauros domus Domini.
23 De Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis:
24 Subael filius Gersam filii Moysi praepositus thesauris.
25 Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rohobia et huius filius Iesaias; et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri et huius filius Selemith.
26 Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus
27 de bellis et manubiis proeliorum, quas consecraverant ad sustentandum templum Domini.
28 Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius.
29 De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israel praefecti et iudices.
30 Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis;
31 Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad
32 fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.
Читать далее:Liber Primus Paralipomenon, Caput 27

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).