1 Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun, qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes. |
2 De filiis Asaph: Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph erant sub manu Asaph prophetantis sub manu regis. |
3 De Idithun; filii Idithun: Godolias, Sori, Iesaias et Hasabias et Matthathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat ad confitendum et laudandum Dominum. |
4 De Heman quoque; filii Heman: Bocciau, Matthaniau, Oziel, Subael et Ierimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa, Mellothi, Othir, Mahazioth; |
5 omnes isti filii Heman videntis regis iuxta sermones Dei, quod exaltaret cornu eius; deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres. |
6 Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria domus Dei sub manu regis: Asaph et Idithun et Heman. |
7 Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis eruditis in cantando Domino, cuncti magistri, ducenti octoginta octo. |
8 Miseruntque sortes pro ministerio ex aequo, tam maior quam minor, magister pariter et discipulus. |
9 Egressaque est sors prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et fratribus eius et filiis eius, duodecim. |
10 Tertia Zacchur, filiis et fratribus eius, duodecim. |
11 Quarta Isari, filiis et fratribus eius, duodecim. |
12 Quinta Nathaniau, filiis et fratribus eius, duodecim. |
13 Sexta Bocciau, filiis et fratribus eius, duodecim. |
14 Septima Isreela, filiis et fratribus eius, duodecim. |
15 Octava Iesaiae, filiis et fratribus eius, duodecim. |
16 Nona Matthaniau, filiis et fratribus eius, duodecim. |
17 Decima Semei, filiis et fratribus eius, duodecim. |
18 Undecima Azareel, filiis et fratribus eius, duodecim. |
19 Duodecima Hasabiae, filiis et fratribus eius, duodecim. |
20 Tertia decima Subael, filiis et fratribus eius, duodecim. |
21 Quarta decima Matthathiae, filiis et fratribus eius, duodecim. |
22 Quinta decima Ierimoth, filiis et fratribus eius, duodecim. |
23 Sexta decima Hananiae, filiis et fratribus eius, duodecim. |
24 Septima decima Iesbacasae, filiis et fratribus eius, duodecim. |
25 Octava decima Hanani, filiis et fratribus eius, duodecim. |
26 Nona decima Mellothi, filiis et fratribus eius, duodecim. |
27 Vicesima Eliatha, filiis et fratribus eius, duodecim. |
28 Vicesima prima Othir, filiis et fratribus eius, duodecim. |
29 Vicesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus eius, duodecim. |
30 Vicesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus eius, duodecim. |
31 Vicesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus eius, duodecim.
|