Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Primus Paralipomenon, Caput 28

Convocavit igitur David om nes principes Israel, duces tri buum et praepositos turmarum, qui ministrabant regi, tribunos quoque et centuriones et, qui praeerant substantiae et gregibus regis filiorumque suorum, cum eunuchis et fortibus et robustissimis quibusque in exercitu Ierusalem.
Cumque surrexisset rex et stetisset, ait: “ Audite me, fratres mei et populus meus. Cogitavi ut aedificarem domum, in qua requiesceret arca foederis Domini et scabellum pedum Dei nostri, et ad aedificandum omnia praeparavi;
Deus autem dixit mihi: “Non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis”.
Sed elegit Dominus, Deus Israel, me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum; Iudam enim elegit principem, porro in domo Iudae domum patris mei, et in filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel.
Sed et de filiis meis — filios enim multos dedit mihi Dominus — elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel.
Dixitque mihi: “Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea; ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.
Et firmabo regnum eius usque in aeternum, si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia, sicut et hodie”.
Nunc igitur coram universo Israel coetu Domini, audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei vestri, ut possideatis terram bonam et relinquatis eam in hereditatem filiis vestris post vos usque in sempiternum.
Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum.
10 Nunc ergo vide quia elegit te Dominus, ut aedificares domum sanctuarii; confortare et perfice ”.
11 Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculorum et cubiculorum interiorum et domus propitiatorii
12 necnon et omnium, quae per Spiritum cum eo erant, de atriis domus Domini et de omnibus exedris per circuitum, de thesauris domus Dei et de thesauris rerum consecratarum
13 et de divisionibus sacerdotalibus et leviticis, de omni opere ministerii domus Domini et de universis vasis ministerii templi Domini,
14 de auro in pondere per singula vasa ministerii, de omnibus vasis argenteis in pondere per omnia vasa pro operum diversitate;
15 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum, similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae, pondus argenti indicavit.
16 Aurum quoque in mensas propositionis pro diversitate mensarum, similiter et argentum in alias mensas argenteas;
17 ad fuscinulas quoque et phialas et crateras ex auro purissimo et scyphos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in scyphum et scyphum; similiter et in scyphos argenteos diversum argenti pondus constituit,
18 altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum, et aurum pro structura quadrigae cherubim extendentium alas et velantium arcam foederis Domini.
19 “ Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intellegerem universa opera exemplaris ”.
20 Dixit quoque David Salomoni filio suo: “ Viriliter age et confortare et fac, ne timeas et ne paveas; Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
21 Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: parati erunt in omne ministerium domus Dei; et assistet tibi in omni opere quisquis in sapientia ad omne ministerium promptus fuerit, principes quoque et universus populus in negotiis tuis ”.

Liber Primus Paralipomenon, Caput 29,  versae 1-22

Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: “ Salomo nem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum; opus autem grande est: neque enim homini praeparatur habitatio sed Domino Deo.
Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei: aurum ad vasa aurea et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea, lapides onychinos et ad inserendum, durum caementum et lapides diversorum colorum omnemque pretiosum lapidem et marmor Parium abundantissime.
Et super haec, cum delectarer super domo Dei mei, de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei, exceptis his, quae paravi in aedem sanctam:
tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad operiendos parietes templi;
et ubicumque opus est aurum pro aureis, et ubicumque opus est argentum pro argenteis et pro quolibet opere per manus artificum; et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie et offerat, quod voluerit, Domino ”.
Sponte obtulerunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israel, tribuni quoque et centuriones et principes operis regis;
dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia, argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia, ferri quoque centum milia talentorum.
Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesaurum domus Domini in manum Iahiel Gersonitis.
Laetatusque est populus super prompto animo eorum, quia corde toto offerebant ea Domino; sed et David rex laetatus est gaudio magno.
10 Et benedixit Domino coram universa multitudine et ait:
“ Benedictus es, Domine, Deus Israel patris nostri,
ab aeterno in aeternum.
11 Tua est, Domine, magnificentia et potentia,
gloria, splendor atque maiestas.
Cuncta enim, quae in caelo sunt et in terra, tua sunt.
Tuum, Domine, regnum, et tu elevaris ut caput super omnia.
12 De te sunt divitiae et gloria,
tu dominaris omnium.
In manu tua virtus et potentia,
in manu tua est magnificare et firmare omnia.
13 Nunc igitur, Deus noster, confitemur tibi
et laudamus nomen tuum inclitum.
14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa offerre? Tua sunt haec omnia; et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.
15 Peregrini enim sumus coram te et advenae, sicut omnes patres nostri; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est spes.
16 Domine Deus noster, omnis haec copia, quam paravimus, ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
17 Scio, Deus meus, quod probes corda et simplicitatem diligas; unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio sponte tibi offerre donaria.
18 Domine, Deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum; et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua et legitima tua et faciat universa et aedificet aedem, cuius impensas paravi ”.
20 Praecepit autem David universae ecclesiae: “ Benedicite Domino Deo vestro! ”. Et benedixit omnis ecclesia Domino, Deo patrum suorum; et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem.
21 Immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis et sacrificia abundantissime in omnem Israel.
22 Et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia; et fecerunt regem secundo Salomonem filium David atque unxerunt Domino in principem et Sadoc in pontificem.
Читать далее:Liber Primus Paralipomenon, Caput 29

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).