Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Primus Paralipomenon, Caput 2,  versae 1-15

1 Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar et Zabulon,
2 Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad, Aser.
3 Filii Iudae: Her, Onan et Sela; hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iudae malus coram Domino, et occidit eum.
4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara; omnes ergo filii Iudae quinque.
5 Filii autem Phares: Esrom et Hamul.
6 Filii quoque Zarae: Zamri et Ethan et Heman, Chalchol quoque et Darda; simul quinque.
7 Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis.
8 Filii Ethan: Azarias.
9 Filii autem Esrom, qui nati sunt ei: Ierameel et Aram et Chaleb.
10 Porro Aram genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iudae,
11 Naasson quoque genuit Salmon, de quo ortus est Booz.
12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Samma,
14 quartum Nathanael, quintum Raddai,
15 sextum Asom, septimum David.
Читать далее:Liber Primus Paralipomenon, Caput 2

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).