2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israel et sacerdotes et Levitae et Nathinaei. |
3 Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse. |
4 Uthai filius Ammiud filii Amri filii Imri filii Bani: de filiis Phares filii Iudae; |
5 et de Selanitis: Asaia primogenitus et filii eius; |
6 de filiis autem Zara: Iehuel et fratres eorum sescenti nonaginta. |
7 Porro de filiis Beniamin: Sallu filius Mosollam filii Odovia filii Asana |
8 et Iobania filius Ieroham et Ela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuel filii Iebaniae |
9 et fratres eorum secundum genealogias suas nongenti quinquaginta sex; omnes hi principes familiarum secundum familias suas. |
10 De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib et Iachin, |
11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Meraioth filii Achitob principes domus Dei. |
12 Porro Adaias filius Ieroham filii Phassur filii Melchiae et Maasai filius Adiel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer, |
13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei. |
14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam filii Hasabia de filiis Merari; |
15 Bacbacar quoque, Hares et Galal et Matthania filius Micha filii Zechri filii Asaph |
16 et Abdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophathitarum. |
17 Ianitores autem: Sellum et Accub et Telmon et Ahiman; et frater eorum Sellum princeps |
18 et usque ad hoc tempus est in porta regis ad orientem. Hi erant ianitores castris filiorum Levi. |
19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis de domo patris sui: hi Coritae erant super opera ministerii custodes liminum tabernaculi; patres autem eorum super castra Domini custodiebant introitum, |
20 et Phinees filius Eleazari princeps erat super eos olim — Dominus sit cum eo! — |
21 Zacharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi conventus. |
22 Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus perpetuum, |
23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, domus tabernaculi, in custodias. |
24 Per quattuor ventos erant ostiarii, id est ad orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum. |
25 Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per septem dies de tempore usque ad tempus, ut essent cum illis. |
26 Nam munus habebant perpetuum hi quattuor principes ianitorum. Hi scilicet Levitae erant super exedras et thesauros domus Domini; |
27 per gyrum quoque templi Domini pernoctabant in custodiis suis, ut et ipsi mane aperirent fores. |
28 De horum genere erant et super vasa ministerii, ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur; |
29 de ipsis et, qui credita habebant utensilia et omnia utensilia sancta, praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus. |
30 Filii quidam autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant; |
31 et Matthathias Levites, primogenitus Sellum Coritae, munere perpetuo praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur. |
32 Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent. |
33 Hi sunt cantores, principes per familias Levitarum, qui in exedris vacantes morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent. |
34 Hi sunt capita Levitarum per familias suas secundum genealogias suas principes; hi habitaverunt in Ierusalem. |
35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha. |
36 Filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab, |
37 Gedor quoque et Ahio et Zacharias et Macelloth. |
38 Porro Macelloth genuit Samaam; isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis. |
39 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Et Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal. |
40 Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha; |
41 porro filii Micha: Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz. |
42 Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Almath et Azmaveth et Zamri; Zamri autem genuit Mosa. |
43 Mosa vero genuit Banaa, cuius filius Raphaia genuit Elasa, de quo ortus est Asel. |