1 Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt |
2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari |
3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt |
4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus. |
5 Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto. |
6 Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. |
7 Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “ Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere ”. |
8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. |
9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt. |
10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. |
11 Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. |
12 Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat. |
13 Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. |
14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. |
15 Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico: |
16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? |
17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur. |
18 Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari? |
19 Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid? |
20 Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis. |
21 Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum. |
22 An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? |
23 “ Omnia licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia licent! ”. Sed non omnia aedificant. |
24 Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius. |
25 Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam; |
26 Domini enim est terra, et plenitudo eius. |
27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. |
28 Si quis autem vobis dixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam; |
29 conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? |
30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago? |
31 Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. |
32 Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei, |
33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.
|