17 Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis. |
18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo. |
19 Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. |
20 Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare; |
21 unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. |
22 Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo! |
23 Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem |
24 et gratias agens fregit et dixit: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ”; |
25 similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ”. |
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat. |
27 Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. |
28 Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat; |
29 qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus. |
30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. |
31 Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur; |
32 dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur |
33 Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. |
34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
|