1 Sectamini caritatem, aemu lamini spiritalia, magis au tem, ut prophetetis. |
2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria. |
3 Qui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes. |
4 Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat. |
5 Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat. |
6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina? |
7 Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod tibia canitur, aut quod citharizatur? |
8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? |
9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id, quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes. |
10 Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est. |
11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus. |
12 Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite, ut abundetis. |
13 Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur. |
14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. |
15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente. |
16 Ceterum si benedixeris in spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet “ Amen! ” super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit? |
17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur. |
18 Gratias ago Deo, quod omnium vestrum magis linguis loquor; |
19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua. |
20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote. |
21 In lege scriptum est: “ In aliis linguis et in labiis aliorum loquar populo huic, et nec sic exaudient me ”, dicit Dominus. |
22 Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed fidelibus. |
23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis? |
24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, |
25 occulta cordis eius manifesta fiunt; et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians: “ Vere Deus in vobis est! ”. |
26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant. |
27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur; |
28 si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et Deo. |
29 Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent; |
30 quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. |
31 Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur; |
32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt; |
33 non enim est dissensionis Deus sed pacis. Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum, |
34 mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit. |
35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. |
36 An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit? |
37 Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. |
38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. |
39 Itaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere; |
40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant.
|