1 De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. |
2 Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant. |
3 Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem; |
4 quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt. |
5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo; |
6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero. |
7 Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. |
8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten; |
9 ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi. |
10 Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego; |
11 ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus. |
12 De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit. |
13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini; |
14 omnia vestra in caritate fiant. |
15 Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos; |
16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti. |
17 Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt; |
18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt. |
19 Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia. |
20 Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto. |
21 Salutatio mea manu Pauli. |
22 Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha! |
23 Gratia Domini Iesu vobiscum. |
24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu. |