Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula I ad Corinthios, Caput 1,  versae 10-17

10 Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
11 Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt.
12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Ego autem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”.
13 Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis?
14 Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium,
15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis.
16 Baptizavi autem et Stephanae domum; ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
Читать далее:Epistula I ad Corinthios, Caput 1

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).