Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula I ad Corinthios, Caput 3,  versae 5-23

Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.
Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit;
itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.
Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis.
10 Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet;
11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Iesus Christus.
12 Si quis autem superaedificat supra fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam,
13 uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.
14 Si cuius opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet;
15 si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
17 Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
18 Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens.
19 Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim:
“ Qui apprehendit sapientes in astutia eorum ”;
20 et iterum:
“ Dominus novit cogitationes sapientium,
quoniam vanae sunt ”.
21 Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt,
22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura, omnia enim vestra sunt,
23 vos autem Christi, Christus autem Dei.
Читать далее:Epistula I ad Corinthios, Caput 4

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).