1 Omnino auditur inter vos for nicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat. |
2 Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit? |
3 Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum, qui sic operatus est, |
4 in nomine Domini nostri Iesu, congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini nostri Iesu, |
5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. |
6 Non bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? |
7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus! |
8 Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. |
9 Scripsi vobis in epistula: Ne commisceamini fornicariis. |
10 Non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus, alioquin debueratis de hoc mundo exisse! |
11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si is, qui frater nominatur, est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax; cum eiusmodi nec cibum sumere. |
12 Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his, qui intus sunt, vos iudicatis? |
13 Nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis!
|