Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula I ad Corinthios, Caput 6,  versae 1-11

Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iu dicari apud iniquos et non apud sanctos?
An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis?
Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia?
Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum?
Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum?
Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles?
Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?
Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus!
An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores
10 neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.
11 Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!
Читать далее:Epistula I ad Corinthios, Caput 6

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).