1 Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. |
2 In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus. |
3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt, |
4 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra. |
5 Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei? |
6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas. |
7 Quia tres sunt, qui testificantur: |
8 Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt. |
9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo. |
10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo. |
11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est. |
12 Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet. |
13 Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei. |
14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos. |
15 Et si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo. |
16 Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget. |
17 Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem. |
18 Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum. |
19 Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est. |
20 Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna. |
21 Filioli, custodite vos a simulacris! |