Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Primus Samuelis, Caput 13,  versae 7-13

Hebraei autem transierunt Iordanem in terram Gad et Galaad.
Cumque adhuc esset Saul in Galgalis, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum.
Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est populus ab eo.
Ait ergo Saul: “ Afferte mihi holocaustum et pacifica ”. Et obtulit holocaustum.
10 Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat; et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum.
11 Locutusque est ad eum Samuel: “ Quid fecisti? ”. Respondit Saul: “ Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philisthim congregati fuerant in Machmas,
12 dixi: Nunc descendent Philisthim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum ”.
13 Dixitque Samuel ad Saul: “ Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum;
Читать далее:Liber Primus Samuelis, Caput 13

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).