1 Et factum est, postquam per cussit Alexander Philippi Mace do, qui prius regnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium regem Persarum et Medorum, |
2 constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit reges terrae; |
3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius. |
4 Et congregavit virtutem fortem nimis et obtinuit regiones gentium et tyrannos, et facti sunt illi in tributum. |
5 Et post haec decidit in lectum et cognovit quia moreretur; |
6 et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret. |
7 Et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est. |
8 Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo; |
9 et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra. |
10 Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Graecorum. |
11 In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: “ Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala ”. |
12 Et bonus visus est sermo in oculis eorum; |
13 et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem, et dedit illis potestatem, ut facerent iustitias gentium. |
14 Et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum; |
15 et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venumdati sunt, ut facerent malum. |
16 Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti, ut regnaret super duo regna. |
17 Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in curribus et elephantis et equitibus et navium multitudine; |
18 et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi. |
19 Et comprehenderunt civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti. |
20 Et reversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi |
21 et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius |
22 et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia. |
23 Et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos invenit; |
24 et, sublatis omnibus, abiit in terram suam et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna. |
25 Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum; |
26 et ingemuerunt principes et seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, et speciositas mulierum immutata est, |
27 omnis maritus sumpsit lamentum, et, quae sedebat in toro maritali, lugebat; |
28 et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Iacob induit confusionem. |
29 Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit Ierusalem cum turba magna; |
30 et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel. |
31 Et accepit spolia civitatis et succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu; |
32 et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt. |
33 Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis in arcem. |
34 Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea; |
35 et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem, reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum. |
36 Et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israel semper; |
37 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem. |
38 Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunt eam. |
39 Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum. |
40 Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est in luctum. |
41 Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi populus unus, |
42 et relinqueret unusquisque legem suam. Et receperunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi; |
43 et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum. |
44 Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae, |
45 et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes |
46 et polluere sancta et sanctos, |
47 instruere aras et templa et idola et immolare porcina et pecora communia |
48 et relinquere filios suos incircumcisos et polluere animas eorum in omni immundo et abominatione, |
49 ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnes iustificationes; |
50 et, quicumque non fecerit secundum verbum regis Antiochi, morietur. |
51 Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit consideratores super omnem populum et mandavit civitatibus Iudae immolare per civitatem et civitatem. |
52 Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra; |
53 et posuerunt Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis. |
54 Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras |
55 et ante ianuas domorum et in plateis sacrificabant. |
56 Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindentes eos; |
57 et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum. |
58 In virtute sua faciebant haec Israeli, omnibus, qui inveniebantur in omni mense et mense in civitatibus. |
59 Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat super altare; |
60 et mulieres, quae circumciderant filios suos, interficiebant secundum iussum |
61 — et suspendebant infantes a cervicibus eorum — et domos eorum et eos, qui circumciderant illos. |
62 Et multi in Israel obtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda, |
63 et elegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentum sanctum, et moriebantur. |
64 Et facta est ira magna super Israel valde.
|