1 Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones, |
2 sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, |
3 si gustastis quoniam dulcis Dominus. |
4 Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum, |
5 et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. |
6 Propter quod continet Scriptura: “ Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur ”. |
7 Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem “ Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli ” |
8 et “ lapis offensionis et petra scandali ”; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt. |
9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum: |
10 qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. |
11 Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; |
12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis. |
13 Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti |
14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum; |
15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, |
16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. |
17 Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. |
18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis. |
19 Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste. |
20 Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum. |
21 In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: |
22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius; |
23 qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti; |
24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis. |
25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. |