1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armami ni, quia, qui passus est carne, desiit a peccato; |
2 ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. |
3 Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus. |
4 In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes; |
5 qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos. |
6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu. |
7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus. |
8 Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum; |
9 hospitales invicem sine murmuratione; |
10 unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. |
11 Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. |
12 Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat, |
13 sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes. |
14 Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit. |
15 Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator; |
16 si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine. |
17 Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio? |
18 “ Et si iustus vix salvatur, impius et peccator ubi parebit? ”. |
19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto.
|