Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula I ad Thessalonicenses, Caput 2,  versae 1-12

1 Nam ipsi scitis, fratres, introi tum nostrum ad vos, quia non inanis fuit;
2 sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine.
3 Exhortatio enim nostra non ex errore neque ex immunditia neque in dolo,
4 sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis,
6 nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis;
7 cum possemus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos;
8 ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis.
9 Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei.
10 Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine querela vobis, qui credidistis, fuimus;
11 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum, tamquam pater filios suos,
12 deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam.

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).