1 De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis; |
2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. |
3 Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. |
4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat; |
5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum; |
6 igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus. |
7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur. |
8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis; |
9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, |
10 qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus. |
11 Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis. |