Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula I ad Thessalonicenses, Caput 4,  versae 13-18

13 Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
14 Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo.
15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt;
16 quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;
17 deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus.
18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.

Epistula I ad Thessalonicenses, Caput 5,  versae 1-22

De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis;
ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;
omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;
igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur.
Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum,
10 qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
11 Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos,
13 ut habeatis illos superabundanter in caritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos.
14 Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes.
15 Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
16 Semper gaudete,
17 sine intermissione orate,
18 in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
19 Spiritum nolite exstinguere,
20 prophetias nolite spernere;
21 omnia autem probate, quod bonum est tenete,
22 ab omni specie mala abstinete vos.

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).