Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Secundus Paralipomenon, Caput 19,  versae 5-11

Constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iudae munitis per singula loca.
Et praecipiens iudicibus: “ Videte, ait, quid faciatis. Non enim homini exercetis iudicium sed Domino, qui vobiscum est, quando iudicaveritis.
Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ”.
In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et sacerdotibus et principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis habitatorum Ierusalem.
Praecepitque eis dicens: “ Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.
10 Omnem causam, quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis, ubicumque quaestio est de homicidio, de lege, de mandato, de praeceptis et de iustificationibus, commonete eos, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros; sic ergo agetis et non peccabitis.
11 Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus cum bonis ”.

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).