Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Secundus Paralipomenon, Caput 25,  versae 17-24

17 Igitur Amasias rex Iudae, inito consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “ Veni, videamus nos mutuo! ”.
18 At ille remisit nuntium dicens: “ Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani dicens: “Da filiam tuam filio meo uxorem”. Et ecce bestiae agri, quae erant in Libano, transierunt et conculcaverunt carduum.
19 Dixisti: “Percussi Edom!”. Et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua! Cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu et Iuda tecum? ”.
20 Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas, ut traderetur in manibus hostium propter cultum deorum Edom.
21 Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames Iudae.
22 Corruitque Iuda coram Israel et fugit in tabernacula sua.
23 Porro Amasiam regem Iudae filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Ierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
24 Omne quoque aurum et argentum et universa vasa, quae repererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et obsides reduxit Samariam.

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).