1 Gloriari oportet; non expedit quidem, veniam autem ad visiones et revelationes Domini. |
2 Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium caelum. |
3 Et scio huiusmodi hominem — sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit — |
4 quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. |
5 Pro eiusmodi gloriabor; pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. |
6 Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam; parco autem, ne quis in me existimet supra id, quod videt me aut audit ex me, |
7 et ex magnitudine revelationum. Propter quod, ne extollar, datus est mihi stimulus carni, angelus Satanae, ut me colaphizet, ne extollar. |
8 Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; |
9 et dixit mihi: “ Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur ”. Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. |
10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo; cum enim infirmor, tunc potens sum. |
11 Factus sum insipiens. Vos me coegistis; ego enim debui a vobis commendari. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum; |
12 signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia, signis quoque et prodigiis et virtutibus. |
13 Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam. |
14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis; non enim quaero, quae vestra sunt, sed vos; nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. |
15 Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Si plus vos diligo, minus diligar? |
16 Esto quidem, ego vos non gravavi; sed cum essem astutus, dolo vos cepi. |
17 Numquid per aliquem eorum, quos misi ad vos, circumveni vos? |
18 Rogavi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis? |
19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem. |
20 Timeo enim, ne forte, cum venero, non quales volo, inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint; |
21 ne iterum, cum venero, humiliet me Deus meus apud vos, et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, quam gesserunt.
|