Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula II ad Corinthios, Caput 2,  versae 15-17

15 Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt:
16 aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus?
17 Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.

Epistula II ad Corinthios, Caput 3

Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis?
Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus;
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus.
Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum.
Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,
qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quae evacuatur,
quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?
Nam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria.
10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam;
11 si enim, quod evacuatur, per gloriam est, multo magis, quod manet, in gloria est.
12 Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur,
13 et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur.
14 Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur;
15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum.
16 Quando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen.
17 Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
18 Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu. 
 

Epistula II ad Corinthios, Caput 4

Ideo habentes hanc ministra tionem, iuxta quod misericor diam consecuti sumus, non deficimus,
sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
Quod si etiam velatum est evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est velatum;
in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum.
Quoniam Deus, qui dixit: “ De tenebris lux splendescat ”, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi.
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis.
In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur;
persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus;
10 semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur.
11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
12 Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
13 Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: “ Credidi, propter quod locutus sum ”, et nos credimus, propter quod et loquimur,
14 scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum.
15 Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei.
16 Propter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem.
17 Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,
18 non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt.

Epistula II ad Corinthios, Caput 5

Scimus enim quoniam, si terre stris domus nostra huius taber naculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis.
Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes,
si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.
Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.
Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.
Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino;
per fidem enim ambulamus et non per speciem.
Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum.
Et ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere illi.
10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
11 Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
12 Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde.
13 Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis.
14 Caritas enim Christi urget nos, aestimantes, hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt;
15 et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
17 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
18 Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis,
19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis.
20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.

Epistula II ad Corinthios, Caput 6

Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
— ait enim:
“ Tempore accepto exaudivi te
et in die salutis adiuvi te ”;
ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis —
nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium,
sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis,
in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris,
per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces;
sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati;
10 quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.
12 Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris;
13 eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
14 Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?
15 Quae autem conventio Christi cum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli?
16 Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus:
“ Inhabitabo in illis et inambulabo
et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17 Propter quod exite de medio eorum
et separamini, dicit Dominus,
et immundum ne tetigeritis;
et ego recipiam vos
18 et ero vobis in Patrem,
et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens ”.

Epistula II ad Corinthios, Caput 7

Has igitur habentes promissio nes, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
Capite nos! Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
Non ad condemnationem dico; praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi: foris pugnae, intus timores.
Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi;
non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio, quo consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem.
Quoniam etsi contristavi vos in epistula, non me paenitet; etsi paeniteret — video quod epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit —
nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam; contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
10 Quae enim secundum Deum tristitia, paenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur.
11 Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari: quantam in vobis operatum est sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam! In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
12 Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo.
13 Ideo consolati sumus.
In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi, quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis;
14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est.
15 Et viscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium vestrum oboedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis eum.
16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis. 
Читать далее:Epistula II ad Corinthios, Caput 8

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).