8 Quoniam etsi contristavi vos in epistula, non me paenitet; etsi paeniteret — video quod epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit — |
9 nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam; contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. |
10 Quae enim secundum Deum tristitia, paenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur. |
11 Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari: quantam in vobis operatum est sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam! In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. |
12 Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo. |
13 Ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi, quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis; |