2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum; |
3 quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt |
4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. |
5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, |
6 ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam. |
7 Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis. |
8 Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum comprobans; |
9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. |
10 Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore; |
11 nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere ex eo, quod habetis. |
12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non habet. |
13 Non enim, ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate |
14 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestram inopiam suppleat, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: |
15 “ Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non minoravit ”. |
16 Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, |
17 quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. |
18 Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias |
19 — non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram — |
20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis; |
21 providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus. |
22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos. |
23 Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum, gloria Christi. |
24 Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae et nostrae gloriationis pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.
|