1 Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim. |
2 Et percussit Moab et mensus est eos funiculo sternens eos in terra; mensus est autem duos funiculos ad occidendum et unum funiculum plenum ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo. |
3 Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten. |
4 Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum; dereliquit autem ex eis centum currus. |
5 Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba, et percussit David de Syria viginti duo milia virorum; |
6 et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est. |
7 Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem; |
8 et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis. |
9 Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer |
10 et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea, |
11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat: |
12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalec et de manibus Adadezer filii Rohob regis Soba. |
13 Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et octo milibus. |
14 Et posuit in Idumaea praesidia; et facta est universa Idumaea serviens David. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est. |
15 Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo. |
16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis, |
17 et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba. |
18 Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant.
|