Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Secundus Maccabaeorum, Caput 1

1  Fratribus, qui sunt per Aegyp tum, Iudaeis salutem dicunt fratres, qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae, pacem bonam.
2 Et benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium;
3 et det vobis cor omnibus, ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volenti;
4 et adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem;
5 et exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo.
6 Et nunc hic sumus orantes pro vobis.
7 Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason et, qui cum eo erant, a sancta terra et a regno
8 et portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem; et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificia et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes.
9 Et nunc ut frequentetis dies Scenopegiae mensis Casleu,
10 anno centesimo octogesimo octavo.
Qui sunt Hierosolymis et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis salutem et sanitatem.
11 De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus regem dimicavimus;
12 ipse enim effervere fecit eos, qui pugnaverunt contra sanctam civitatem.
13 Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus sacerdotibus Naneae.
14 Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et, qui cum ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
15 Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum intrasset Antiochus,
16 aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras proiecerunt.
17 Per omnia benedictus Deus, qui tradidi
18 Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia.
19 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
20 Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo, ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad ignem.
21 Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quae erant superposita.
22 Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
23 Orationem autem faciebant sacerdotes, dum consummaretur sacrificium: et sacerdotes et omnes, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus ut Nehemias.
24 Erat autem oratio hunc habens modum: “ Domine, Domine Deus, omnium creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es rex et bonus,
25 solus praestans, solus iustus et omnipotens et aeternus; qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti eos,
26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuam et sanctifica.
27 Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
28 Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia.
29 Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses ”.
30 Sacerdotes autem psallebant hymnos.
31 Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi
32 quod ut factum est, flamma accensa est, sed a lumine, quod refulsit ex altari, consumpta est.
33 Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt ea, quae essent sacrificii,
34 circumsaepiens autem rex et rem diligenter examinans, templum fecit.
35 Et quibus gratificabatur rex, multa dona accipiebat et tribuebat.
36 Appellaverunt autem, qui cum Nehemia erant, hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio; vocatur autem apud plures Nephthai.

Liber Secundus Maccabaeorum, Caput 2

1 Invenitur autem in descriptio nibus quod Ieremias propheta iussit eos ignem accipere, qui transmigrabant, ut significatum est,
2 et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum.
3 Et alia huiusmodi dicens hortabatur, ne legem amoverent a corde suo.
4 Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem.
5 Et veniens Ieremias invenit domum speluncae; et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit.
6 Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent viam, et non potuerunt invenire.
7 Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos dixit quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et misericordia fiat;
8 et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice.
9 Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.
10 Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocausta.
11 Et dixit Moyses: “ Eo quod non sit comestum, quod erat pro peccato, consumptum est ”.
12 Similiter et Salomon octo dies celebravit.
13 Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis secundum Nehemiam haec eadem, et ut construens bibliothecam congregavit libros de regibus et prophetis et libros David et epistulas regum de donariis.
14 Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.
15 Si ergo desideratis haec, mittite, qui perferant vobis.
16 Acturi itaque purificationem, scripsimus vobis; bene ergo facietis, si egeritis hos dies.
17 Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem,
18 sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit.
19 De Iuda vero Maccabaeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione,
20 sed et de proeliis, quae pertinent ad Antiochum Epiphanem et filium eius Eupatorem,
21 et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
22 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis,
23 quae omnia ab Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare.
24 Considerantes enim multitudinem numerorum et difficultatem, quae adest volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,
25 curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio, studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare, omnibus autem legentibus utilitas conferatur.
26 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus.
27 Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus,
28 accurate quidem de singulis elaborare auctori concedentes, ipsi autem persequi datam formam brevitati studentes.
29 Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis.
30 Inire quidem et deambulacrum facere verborum et curiosius partes singulas quasque disquirere historiae congruit auctori;
31 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutionem rerum vitare brevianti concedendum est.
32 Hinc ergo narrationem incipiemus, praedictis tantulo subiuncto; stultum etenim est ante historiam efffluere, ipsam autem historiam concidere.
Читать далее:Liber Secundus Maccabaeorum, Caput 3

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).