Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Secundus Maccabaeorum, Caput 10,  versae 9-38

9 Res itaque de fine Antiochi, qui appellatus est Epiphanes, ita se habuerunt.
10 Nunc autem res de Antiocho Eupatore, qui vero filius erat impii, narrabimus, illa breviantes, quae continent bellorum mala.
11 Hic enim, suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quendam Coelesyriae et Phoenicis ducem primarium.
12 Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macron, quod esset iustum conservare praeferens erga Iudaeos propter in eos factam iniquitatem, conabatur, quae ad illos spectabant, pacifice peragere.
13 Unde accusatus ab amicis apud Eupatorem et cum frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque amplius nobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit.
14 Gorgias autem, cum esset dux locorum, externos milites alebat et frequenter adversus Iudaeos bellum instruebat.
15 Atque una cum ipso etiam Idumaei, qui tenebant opportunas munitiones, exercebant Iudaeos et fugatos ab Hierosolymis suscipientes bellum alere tentabant.
16 Hi vero, qui erant cum Maccabaeo, supplicatione facta et rogato Deo, ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum;
17 quas fortiter aggressi, loca obtinuerunt et omnes, qui pugnabant in muris, propulerunt et occurrentes interemerunt et non minus viginti milibus trucidaverunt.
18 Quidam autem, cum confugissent non minus quam novem milia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes,
19 Maccabaeus, ad eorum expugnationem relicto Simone et Iosepho itemque Zacchaeo eisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad ea, quae amplius perurgebant, loca discessit.
20 Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.
21 Cum autem Maccabaeo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.
22 Hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit.
23 Armis autem in manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit.
24 At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocatis peregrinis copiis valde multis et congregatis equis, qui erant ex Asia, non paucis, adfuit quasi armis victam Iudaeam capturus.
25 Qui autem cum Maccabaeo erant, appropinquante illo, ad supplicationem Dei terra capita aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
26 super crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut sibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur, sicut lex declarat.
27 Digressi autem ab oratione, sumptis armis, longius de civitate processerunt et, proximi hostibus effecti, separatim steterunt.
28 Cum autem lux oriens coepisset diffundi, utrique commiserunt, isti quidem prosperitatis et victoriae tamquam sponsorem habentes cum virtute refugium in Dominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis statuentes animum.
29 Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis praestantes;
30 ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti perturbatione.
31 Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti.
32 Timotheus vero confugit in praesidium, quod Gazara dicitur, optimam munitionem, ducatum illic habente Chaerea.
33 Qui autem cum Maccabaeo erant laetantes obsederunt munitionem diebus quattuor.
34 At hi qui intus erant, loci munimento confisi, supra modum maledicebant et sermones nefandos iactabant;
35 sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant;
36 sed et alii similiter ascendentes in circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et, recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem;
37 et Timotheum occultantem se in quodam lacu peremerunt et fratrem illius Chaeream et Apollophanem.
38 Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magnifice Israel benefaciebat et victoriam dabat illis.

Liber Secundus Maccabaeorum, Caput 11

1 Sed parvo prorsus post tem pore, Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his, quae acciderant,
2 congregatis octoginta milibus et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem Graecis habitaculum facturum;
3 templum vero in pecuniae quaestum sicut cetera delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium facturum,
4 nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis.
5 Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat.
6 Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel.
7 Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et prompto animo impetum fecerunt.
8 Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans.
9 Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare.
10 Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem, miserante super eos Domino.
11 Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt.
12 Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
13 Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo auxiliante, misit ad eos
14 suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse.
15 Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit.
16 Nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes: “ Lysias populo Iudaeorum salutem.
17 Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur.
18 Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui; et, quae res permittebat, concessit.
19 Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo.
20 De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
21 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis Corinthii die vicesima et quarta ”.
22 Regis autem epistula ista continebat: “ Rex Antiochus Lysiae fratri salutem.
23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam,
24 audientes Iudaeos non consensisse patri, ut transferrentur ad Graecas institutiones, sed suo ipsorum instituto adhaerentes postulare sibi concedi legitima sua;
25 cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem.
26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant ”.
27 Ad gentem vero regis epistula talis erat: “ Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem.
28 Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene valemus.
29 Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari.
30 His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici, erit dextera cum securitate,
31 ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta sunt.
32 Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.
33 Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die ”.
34 Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: “ Quintus Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem.
35 De his, quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos consentimus.
36 De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus.
37 Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis.
38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici ”.

Liber Secundus Maccabaeorum, Caput 12

1 His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudaei autem agriculturae operam dabant.
2 Sed ex his, qui duces erant in singulis locis, Timotheus et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus et Demophon, super hos et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.
3 Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: cum rogavissent Iudaeos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas ipsi paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis in eos subiacentibus,
4 secundum autem commune civitatis decretum, et ipsis acquiescentibus, utpote qui pacem obtinere cuperent et nihil suspectum haberent, eos provectos in altum submerserunt non minus ducentos.
5 Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris, qui erant cum ipso, et, invocato iusto iudice Deo,
6 venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui illuc refugerant, gladio peremit.
7 Et, cum conclusus esset locus, discessit quasi iterum reversurus et universam Ioppitarum civitatem eradicaturus.
8 Sed, cum cognovisset et eos, qui erant Iamniae, velle pari modo facere habitantibus secum Iudaeis,
9 Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
10 Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque milia viri et equites quingenti.
11 Cumque pugna valida fieret et hi, qui circa Iudam erant, per auxilium Dei prospere gessissent, nomades victi petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos et in ceteris profuturos eis.
12 Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit se pacem acturum cum eis; dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.
13 Aggressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumsaeptam, quae a promiscuis gentibus habitabatur, cui nomen Caspin.
14 Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum eis, qui circa Iudam erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac loquentes, quae fas non est.
15 Qui autem cum Iuda erant, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis organicis temporibus Iosue praecipitavit Iericho, irruerunt ferociter muris
16 et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur.
17 Inde autem discesserunt stadia septingenta quinquaginta et pervenerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubiani, Iudaeos.
18 Et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, qui, nullo negotio perfecto, tunc de locis regressus erat, relicto tamen in quodam loco firmissimo praesidio.
19 Dositheus autem et Sosipater, ex ducibus, qui cum Maccabaeo erant, exeuntes peremerunt a Timotheo relictos in praesidio plures quam decem milia viros.
20 At Maccabaeus, ordinato exercitu circum se per cohortes, constituit eos super cohortes et adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos.
21 Cognito autem Iudae adventu, Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum apparatum in locum, qui Carnion dicitur; erat enim inexpugnabile et accessu difficile praesidium propter locorum angustias.
22 Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus configerentur.
23 Iudas autem vehementer instabat confodiens impios et prostravit ad triginta milia virorum.
24 Ipse vero Timotheus incidens in eos, qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivus dimitteretur, eo quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet, et contingeret horum curam non haberi.
25 Et cum pluribus modis fidem dedisset secundum hoc constitutum, restituturum se eos illaesos, dimiserunt eum propter fratrum salutem.
26 Egressus autem ad Carnion et Atergation interfecit viginti quinque milia corporum.
27 Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversus Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium inhabitabat, et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant; in hac autem machinarum et telorum multi erant apparatus.
28 Sed, cum Potentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt subiectam civitatem et ex eis, qui intus erant, ad viginti quinque milia prostraverunt.
29 Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat.
30 Contestantibus autem his, qui erant illic Iudaei, benevolentiam, quam Scythopolitae erga eos habebant, et mitem occursum temporibus infelicitatis,
31 gratias agentes et exhortati etiam de cetero erga genus ipsum benignos esse, venerunt Hierosolymam die sollemni Septimanarum instante.
32 Post eam vero, quae dicitur Pentecoste, abierunt contra Gorgiam praepositum Idumaeae.
33 Exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis.
34 Quibus autem congressis, contigit paucos ruere Iudaeorum.
35 Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa.
36 At illis, qui cum Esdrin erant, diutius pugnantibus et fatigatis, cum invocasset Iudas Dominum, ut adiutorem se ostenderet et ducem belli,
37 incipiens patria voce clamorem cum hymnis, irruens improviso in eos, qui circa Gorgiam erant, fugam eis incussit.
38 Iudas autem, collecto exercitu, venit in civitatem Odollam et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt.
39 Et sequenti die venerunt, qui cum Iuda erant, eo tempore, quo necessarium factum erat, ut corpora prostratorum tollerent et cum parentibus reponerent in sepulcris paternis.
40 Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque interfectorum donaria idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse.
41 Omnes itaque, cum benedixissent, quae sunt iusti iudicis, Domini, qui occulta manifesta facit,
42 ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum erat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent, quae facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt.
43 Et, facta viritim collatione ad duo milia drachmas argenti, misit Hierosolymam offerri pro peccatis sacrificium, valde bene et honeste de resurrectione cogitans.
44 Nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum et vanum esset orare pro mortuis.
45 Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimum haberent repositum gratiae donum:
46 sancta et pia cogitatio. Unde pro defunctis expiationem fecit, ut a peccato solverentur.

Liber Secundus Maccabaeorum, Caput 13

1 Anno centesimo quadrage simo nono his, qui erant cir ca Iudam, notum factum est Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Iudaeam
2 et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, unumquemque habentem exercitum Graecum peditum centum decem milia et equitum quinque milia trecentos et elephantos viginti duos, currus autem cum falcibus trecentos.
3 Commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia hortabatur Antiochum non pro patriae salute, sed sperans se constitui in principatum.
4 Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem; et, suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit, ut est consuetudo in loco, adductum in Beroeam necari.
5 Erat autem in loco turris quinquaginta cubitorum, cineris plena, et machinam habebat volubilem undique praecipitem in cinerem.
6 Illic reum sacrilegii vel quorundam etiam aliorum malorum summitatem factum, omnes propellunt ad interitum.
7 Et tali lege praevaricatorem legis contigit mori, nec terram adeptum Menelaum.
8 Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit.
9 Sed rex mente efferatus veniebat, peiora quam quae sub patre suo facta erant, ostensurus Iudaeis.
10 Quibus Iudas cognitis, praecepit populo, ut die ac nocte Dominum invocarent, si quando et alias etiam nunc adiuvaret eos,
11 quippe qui lege et patria sanctoque templo in eo essent ut privarentur; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis nationibus subdi.
12 Omnibus itaque simul idem facientibus et rogantibus misericordem Dominum cum fletu et ieiuniis et prostratione per triduum sine intermissione, hortatus eos Iudas praecepit adesse.
13 Ipse vero seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam regis exercitus invaderet Iudaeam et obtinerent civitatem, egressos res adiudicare auxilio Dei.
14 Dans itaque procurationem Creatori mundi, exhortatus suos, ut fortiter dimicarent usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, institutionibus, circa Modin exercitum constituit.
15 Cumque suis dedisset signum: “ Victoriam Dei ”, cum iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus castra adversus aulam regiam, interfecit viros ad duo milia et primarium elephantorum una cum eo, qui intra habitaculum erat;
16 et postremo metu ac perturbatione castra repleverunt, rebusque prospere gestis, abierunt.
17 Die autem iam illucescente hoc factum erat, adiuvante eum Domini protectione.
18 Sed rex, accepto gustu audaciae Iudaeorum, artibus loca tentavit.
19 Et Bethsuris, quae erat Iudaeorum praesidium munitum, castra admovebat; sed fugabatur, impingebat, minorabatur.
20 His autem, qui intus erant, Iudas necessaria mittebat.
21 Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico exercitu; qui requisitus, comprehensus est et conclusus.
22 Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris, dextram dedit, accepit, abiit;
23 commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem;
24 Maccabaeum excepit, reliquit ducem a Ptolemaide usque ad Gerrenos Hegemonidem,
25 venit Ptolemaidam: graviter ferebant Ptolemenses amicitiae conventiones — indignabantur enim supra modum — voluerunt irrita facere pacta.
26 Accessit Lysias ad tribunal, exposuit rationem congruenter, persuasit, sedavit, tranquillos fecit, regressus est Antiochiam. Hoc modo res gestae a rege, adventus et profectionis eius, processerunt.

Liber Secundus Maccabaeorum, Caput 14

1 Sed post triennii tempus co gnoverunt, qui cum Iuda erant, Demetrium Seleuci per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine valida et navibus,
2 tenuisse regionem, sublato Antiocho et procuratore eius Lysia.
3 Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus temporibus seditionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ultra ad sanctum altare,
4 venit ad regem Demetrium, centesimo quinquagesimo primo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse videbantur; et ipsa quidem die siluit.
5 Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quo proposito et consilio Iudaei niterentur,
6 ad haec respondit: “ Ipsi, qui dicuntur Asidaei, Iudaeorum, quibus praeest Iudas Maccabaeus, bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum.
7 Unde ego defraudatus parentum gloria, dico autem summo sacerdotio, huc nunc veni,
8 primo quidem de his, quae pertinent ad regem, mera fide sentiens, secundo autem etiam civibus meis consulens; nam illorum praedictorum inconsiderantia universum genus nostrum non modice laborat.
9 Sed his singulis, tu rex, cognitis, et regioni et obsesso generi nostro, secundum quam habes omnibus obviam humanitatem, prospice;
10 nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est pacem esse negotiis ”.
11 Talibus autem ab hoc dictis, velocius ceteri amici hostiliter se habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium.
12 Qui statim assumens Nicanorem, qui fuit praepositus elephantorum, et ducem ostendens Iudaeae misit,
13 datis mandatis, ut ipsum quidem Iudam occideret; eos vero, qui cum illo erant, dispergeret et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.
14 Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes fore.
15 Audito itaque Nicanoris adventu et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit usque in aeternum quique suam portionem signis evidentibus protegit.
16 Imperante autem duce, statim inde profectus congreditur eis ad castellum Dessau.
17 Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore, sed lente ob repentinum adversariorum silentium victus evaserat.
18 Nicanor tamen audiens quam virtutem haberent, qui cum Iuda erant, et animi magnitudinem pro patriae certaminibus, sanguine iudicium facere metuebat.
19 Quam ob rem misit Posidonium et Theodotum et Matthathiam, ut darent dextras atque acciperent.
20 Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus pacis annuerunt.
21 Itaque diem constituerunt, qua secreto convenirent eodem, et processit utrimque currus, posuerunt sellas;
22 disposuit Iudas armatos paratos locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid fieret; congruum colloquium fecerunt.
23 Morabatur Nicanor Hierosolymis nihilque inique agebat gregesque turbarum, quae congregatae fuerant, dimisit.
24 Habebat autem Iudam semper in conspectu, ex animo erat viro inclinatus.
25 Rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare. Nuptias fecit, quiete egit, communiter vivebat.
26 Alcimus autem, videns mutuam illorum benevolentiam et factas conventiones, accipiens venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem aliena sentire a rebus; Iudam enim regni insidiatorem socium sibi designavit.
27 Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam.
28 Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et aegre ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta iniuria;
29 sed, quia regi resisti non poterat, opportunitatem observabat, ut artificio illud perficeret.
30 At Maccabaeus videns secum austerius agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem, intellegens non ex optimo esse austeritatem, non paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
31 Quod cum ille cognovit fortiter se a viro astutia praeventum, venit ad maximum et sanctum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum.
32 Quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset, qui quaerebatur, extendens dexteram ad templum
33 iuravit haec: “ Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero illustre erigam ”.
34 Et, his dictis, abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum, qui semper propugnator fuit gentis nostrae, haec dicentes:
35 “ Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis;
36 et nunc, Sancte, omnis sanctificationis Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est ”.
37 Razis autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis et valde bene audiens, qui pro affectu pater Iudaeorum appellabatur.
38 Hic enim pristinis temporibus seditionis iudicium pertulerat Iudaismi corpusque et animam pro Iudaismo tradiderat cum omni perseverantia.
39 Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudaeos, misit milites supra quingentos, ut eum comprehenderent;
40 putabat enim, si illum cepisset, se cladem istis illaturum.
41 Turbis autem turrim iam occupaturis et atrii ianuae vim facientibus atque iubentibus ignem admovere et portas incendi, ipse undique comprehensus supposuit sibi gladium
42 volens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et nobilitate sua indignis iniuriis affici.
43 Sed, cum per contentionis festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum praecipitavit semetipsum viriliter in turbas;
44 quibus velociter locum dantibus intervallo facto, venit per medium spatium vacuum.
45 Et, cum adhuc spiraret, accensus animis surrexit et, cum sanguis ad modum fontis deflueret, et gravissima essent vulnera, cursu turbas pertransiens et stans supra quandam petram praeruptam,
46 prorsus exsanguis iam effectus, proferens intestina et sumens utrisque manibus proiecit super turbas et invocans Dominatorem vitae ac spiritus, ut haec ipsi iterum redderet, ita vita defunctus est.

Liber Secundus Maccabaeorum, Caput 15,  versae 1-36

1 Nicanor autem, ut comperit eos, qui cum Iuda erant, in locis esse iuxta Samariam, cogitavit requietionis die cum omni securitate eos aggredi.
2 Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: “ Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue praehonoratae diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit ”,
3 ille infelix interrogavit, si est potens in caelo, qui imperavit agi diem sabbatorum.
4 Et respondentibus illis: “ Est Dominus vivus ipse in caelo potens, qui iussit colere septimam diem ”;
5 at ille ait: “ Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma et negotia regis impleri ”. Tamen non obtinuit, ut nefarium consilium perficeret.
6 Et Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens cogitaverat commune trophaeum statuere de iis, qui cum Iuda erant.
7 Maccabaeus autem sine intermissione confidebat cum omni spe auxilium se consequi a Domino;
8 et hortabatur suos, ne formidarent adventum nationum, sed in mente habentes adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam.
9 Et allocutus eos de Lege et Prophetis, admonens eos etiam de certaminibus, quae perfecerant, promptiores constituit eos.
10 Et, animis eorum excitatis, denuntiavit simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem.
11 Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit.
12 Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum.
13 Post hoc sic apparuisse virum canitie et gloria praestantem et mirabilem quandam et magni decoris esse eminentiam circa illum.
14 Respondentem vero Oniam dixisse: “ Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo et sancta civitate, Ieremias propheta Dei ”.
15 Protendentem autem Ieremiam dextram dedisse Iudae gladium aureum et, cum daret, dixisse haec:
16 “ Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo confringes adversarios ”.
17 Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur.
18 Erat enim timor pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis in minore parte iacens, maximus vero et primus pro sanctificato templo.
19 Sed et eos, qui in civitate erant comprehensi, non minima sollicitudo habebat propter illum sub aperto concursum.
20 Et, cum iam omnes exspectarent iudicium futurum, hostesque iam committerent, atque exercitus esset ordinatus, et bestiae opportuno in loco constitutae, et equitatus dispositus,
21 considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam.
22 Dixit autem invocans hoc modo: “ Tu, Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudaeae, et interfecit de castris Sennacherib ad centum octoginta quinque milia,
23 et nunc, Dominator caelorum, mitte angelum bonum ante nos in timorem et tremorem;
24 magnitudine brachii tui exterreantur, qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum ”. Et hic quidem in his finem fecit.
25 Qui autem cum Nicanore erant, cum tubis et canticis admovebant;
26 hi vero qui erant cum Iuda, cum invocatione et orationibus congressi sunt cum hostibus.
27 Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque milia, praesentia Dei magnifice delectati.
28 Cumque cessassent ab opere et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem proruisse cum armis suis;
29 facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.
30 Et praecepit ille, qui per omnia corpore et animo primus fuerat in certamine pro civibus, qui iuventutis benevolentiam in suam gentem conservaverat, caput Nicanoris abscindi et manum cum umero, ac Hierosolymam perferri.
31 Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus, ante altare stans accersiit eos, qui in arce erant;
32 et, ostenso capite iniqui Nicanoris et manu nefarii, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est,
33 linguam etiam impii Nicanoris praecisam dixit particulatim avibus daturum, pretia autem dementiae contra templum suspendere.
34 Omnes igitur in caelum benedixerunt manifestum Dominum dicentes: “ Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit! ”.
35 Alligavit autem Nicanoris caput de summa arce evidens omnibus et manifestum signum auxilii Domini.
36 Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire, habere autem celebrem tertiam decimam diem, mensis duodecimi — Adar dicitur voce Syriaca — pridie Mardochaei diei.
Читать далее:Liber Secundus Maccabaeorum, Caput 15

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).