1 Invenitur autem in descriptio nibus quod Ieremias propheta iussit eos ignem accipere, qui transmigrabant, ut significatum est, |
2 et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum. |
3 Et alia huiusmodi dicens hortabatur, ne legem amoverent a corde suo. |
4 Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem. |
5 Et veniens Ieremias invenit domum speluncae; et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit. |
6 Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent viam, et non potuerunt invenire. |
7 Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos dixit quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et misericordia fiat; |
8 et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice. |
9 Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi. |
10 Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocausta. |
11 Et dixit Moyses: “ Eo quod non sit comestum, quod erat pro peccato, consumptum est ”. |
12 Similiter et Salomon octo dies celebravit. |
13 Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis secundum Nehemiam haec eadem, et ut construens bibliothecam congregavit libros de regibus et prophetis et libros David et epistulas regum de donariis. |
14 Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. |
15 Si ergo desideratis haec, mittite, qui perferant vobis. |
16 Acturi itaque purificationem, scripsimus vobis; bene ergo facietis, si egeritis hos dies. |
17 Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem, |
18 sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit. |
19 De Iuda vero Maccabaeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione, |
20 sed et de proeliis, quae pertinent ad Antiochum Epiphanem et filium eius Eupatorem, |
21 et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent |
22 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis, |
23 quae omnia ab Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare. |
24 Considerantes enim multitudinem numerorum et difficultatem, quae adest volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, |
25 curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio, studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare, omnibus autem legentibus utilitas conferatur. |
26 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. |
27 Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus, |
28 accurate quidem de singulis elaborare auctori concedentes, ipsi autem persequi datam formam brevitati studentes. |
29 Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis. |
30 Inire quidem et deambulacrum facere verborum et curiosius partes singulas quasque disquirere historiae congruit auctori; |
31 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutionem rerum vitare brevianti concedendum est. |
32 Hinc ergo narrationem incipiemus, praedictis tantulo subiuncto; stultum etenim est ante historiam efffluere, ipsam autem historiam concidere.
|