Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula II ad Thessalonicenses, Caput 2,  versae 2-10

2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini.
3 Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis,
4 qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus.
5 Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis?
6 Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore.
7 Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat.
8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui,
9 eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
10 et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent.

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).