Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Primus Regum, Caput 17,  versae 17-23

17 Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matris familiae; et erat languor fortis nimis, ita ut non remaneret in eo halitus.
18 Dixit ergo ad Eliam: “ Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? ”.
19 Et ait ad eam: “ Da mihi filium tuum ”. Tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum, ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum;
20 clamavitque ad Dominum et dixit: “ Domine Deus meus, etiamne viduam, apud quam ego ut hospes habito, afflixisti, ut interficeres filium eius? ”.
21 Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait: “ Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius ”.
22 Et exaudivit Dominus vocem Eliae, et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
23 Tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi: “ En vivit filius tuus ”.
Читать далее:Liber Primus Regum, Caput 17

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).