19 Ille vero addens ait: “ Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. |
20 Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter. |
21 Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam illum”. Cui locutus est Dominus: “In quo?”. |
22 Et ille ait: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Et dixit Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”. |
23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum ”. |