Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Secundus Regum, Caput 18

Anno tertio Osee filii Ela regis Israel regnavit Ezechias filius Achaz regis Iudae.
Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti et novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Abi filia Zachariae.
Fecitque, quod erat bonum coram Domino, iuxta omnia, quae fecerat David pater suus.
Ipse dissipavit excelsa et contrivit lapides et succidit palum confregitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses; siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei; vocabatur Nohestan.
In Domino, Deo Israel, speravit. Itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iudae sed neque in his, qui ante eum fuerunt.
Et adhaesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius, quae praeceperat Dominus Moysi,
unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quae procedebat, prospere agebat.
Rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei.
Ipse percussit Philisthaeos usque Gazam et terminos eius, a turre custodum usque ad civitatem munitam.
Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assvriorum Samariam et oppugnavit eam
10 et cepit. Post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria.
11 Et transtulit rex Assyriorum Israel in Assur collocavitque eos in Hala et Habor iuxta fluvium Gozan et in civitatibus Medorum,
12 quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt pactum eius; omnia, quae praeceperat Moyses servus Domini, non audierunt neque fecerunt.
13 Anno quarto decimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iudae munitas et cepit eas.
14 Tunc misit Ezechias rex Iudae nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens: “ Peccavi. Recede a me, et omne, quod imposueris mihi, feram ”. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri;
15 deditque Ezechias omne argentum, quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis.
16 In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et postes, quos ipse inauraverat, et dedit aurum regi Assyriorum.
17 Misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Ierusalem. Qui cum ascendissent, venerunt in Ierusalem et steterunt iuxta aquae ductum piscinae superioris, quae est in via agri fullonis,
18 vocaveruntque regem. Egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis.
19 Dixitque ad eos Rabsaces: “ Loquimini Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua niteris?
20 Forsitan putas verbum labiorum esse consilium et fortitudinem ad proelium? In quo confidis, ut audeas rebellare contra me?
21 An speras in baculo arundineo atque confracto, Aegypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam? Sic est pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo.
22 Quod si dixeritis mihi: “In Domino Deo nostro habemus fiduciam”, nonne iste est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Ierusalem: “Ante altare hoc adorabitis in Ierusalem?”.
23 Nunc igitur spondete cum domino meo rege Assyriorum; dabo tibi duo milia equorum; et vide an habere valeas ascensores eorum.
24 Et quomodo potes in fugam vertere unum satrapam de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites?
25 Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: “Ascende ad terram hanc et demolire eam” ”.
26 Dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioah Rabsaci: “ Precamur, ut loquaris nobis servis tuis Aramaice, siquidem intellegimus hanc linguam, et non loquaris nobis Iudaice, audiente populo, qui est super murum ”.
27 Responditque eis Rabsaces: “ Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non ad viros, qui sedent super murum, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum? ”.
28 Stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et ait: “ Audite verba regis magni, regis Assyriorum:
29 Haec dicit rex: Non vos seducat Ezechias; non enim poterit eruere vos de manu mea!
30 Neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens: “Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum”.
31 Nolite audire Ezechiam! Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris,
32 donec veniam et transferam vos in terram, quae similis terrae vestrae est, in terram fructiferam et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum olei ac mellis; et vivetis et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit dicens: “Dominus liberabit nos!”.
33 Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?
34 Ubi sunt dii Emath et Arphad? Ubi sunt dii Sepharvaim, Ana et Ava? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea?
35 Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Ierusalem de manu mea? ”.
36 Tacuit itaque populus et non respondit ei quidquam; siquidem praeceptum regis acceperant, ut non responderent ei.
37 Venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.

Liber Secundus Regum, Caput 19

Quae cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini.
Et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos.
Qui dixerunt: “ Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste; venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.
Forte audiet Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et puniet verba, quae audivit Dominus Deus tuus; et fac orationem pro reliquiis, quae remanent ”.
Venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Isaiam.
Dixitque eis Isaias: “ Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me;
ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur in terram suam; et deiciam eum gladio in terra sua ”.
Reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum oppugnantem Lobnam; audierat enim quod recessisset de Lachis.
Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: “ Ecce egressus est, ut pugnet adversum te ”, iterum misit nuntios ad Ezechiam dicens:
10 “ Haec dicite Ezechiae regi Iudae: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam, neque dicas: “Non tradetur Ierusalem in manu regis Assyriorum”.
11 Tu enim ipse audisti, quae fecerint reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverint eas. Num ergo solus poteris liberari?
12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos, quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar?
13 Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex civitatis Sepharvaim, Ana et Ava? ”.
14 Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino
15 et oravit in conspectu eius dicens: “ Domine, Deus Israel, qui sedes super cherubim! Tu es Deus solus regnorum omnium terrae, tu fecisti caelum et terram.
16 Inclina aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, qui misit, ut exprobraret Deum viventem.
17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras earum
18 et miserunt deos eorum in ignem; non enim erant dii, sed opera manuum hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos.
19 Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu eius, ut sciant omnia regna terrae quia tu, Domine, es Deus solus ”.
20 Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo:
Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion;
post tergum tuum caput
movit filia Ierusalem.
22 Cui exprobrasti et quem blasphemasti?
Contra quem exaltasti vocem
et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israel!
23 Per manum servorum tuorum
exprobrasti Domino
et dixisti: “In multitudine curruum meorum
ascendi excelsa montium in summitate Libani
et succidi sublimes cedros eius,
electas abietes eius,
et ingressus sum usque ad terminos eius,
silvam condensam.
24 Ego fodi et bibi aquas alienas
et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas Aegypti”.
25 Numquid non audisti,
ab initio quid fecerim?
Ex diebus antiquis plasmavi illud
et nunc adduxi;
eruntque in eradicationem,
in acervos ruinarum civitates munitae.
26 Et, qui sedent in eis breviata manu,
contremuerunt et confusi sunt;
facti sunt quasi fenum agri
et gramen virens, herba tectorum, quae arefacta est, antequam veniret ad maturitatem.
27 Sessionem tuam
et egressum tuum et introitum tuum ego praescivi
et furorem tuum contra me;
28 insanisti in me,
et superbia tua ascendit in aures meas.
Ponam itaque circulum in naribus tuis
et frenum in labris tuis
et reducam te in viam,
per quam venisti.
29 Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum:
Comede hoc anno, quod reppereris, in secundo autem anno, quae sponte nascuntur;
porro in anno tertio seminate et metite,
plantate vineas et comedite fructum earum.
30 Et, quodcumque reliquum fuerit de domo Iudae,
mittet radicem deorsum
et faciet fructum sursum;
31 de Ierusalem quippe egredientur reliquiae,
et, quod relinquetur, de monte Sion.
Zelus Domini exercituum faciet hoc.
32 Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum:
Non ingredietur urbem hanc
nec mittet in eam sagittam
nec occurret ei clipeo
nec fundet aggerem circa eam.
33 Per viam, qua venit, revertetur
et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
34 Protegamque urbem hanc et salvabo eam
propter me et propter David servum meum ”.
35 Factum est igitur in nocte illa: egressus est angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia. Cumque diluculo surrexissent, viderunt omnia corpora mortuorum.
36 Et recedens abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve.
37 Cumque adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.

Liber Secundus Regum, Caput 20

In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “ Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives ”.
Qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens:
“ Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod placitum est coram te, fecerim ”. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum dicens:
“ Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimam tuam, et ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini.
Et addam diebus tuis quindecim annos; sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum ”.
Dixitque Isaias: “ Afferte massam ficorum ”. Quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius, curatus est.
Dixit autem Ezechias ad Isaiam: “ Quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini? ”.
Cui ait Isaias: “ Hoc erit tibi signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est: Vis ut accedat umbra decem gradibus, an ut revertatur totidem gradibus? ”.
10 Et ait Ezechias: “ Facile est umbram descendere decem gradibus, nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus ”.
11 Invocavit itaque Isaias propheta Dominum; et reduxit umbram per gradus, quibus iam descenderat in gradibus Achaz, retrorsum decem gradibus.
12 In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset Ezechias.
13 Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias et ostendit eis totam domum thesauri sui, argentum et aurum et aromata et oleum optimum et domum vasorum suorum et omnia, quae inventa sunt in thesauris suis: non fuit, quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua.
14 Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei: “ Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te? ”. Cui ait Ezechias: “ De terra longinqua venerunt, de Babylone ”.
15 At ille respondit: “ Quid viderunt in domo tua? ”. Ait Ezechias: “ Omnia, quae sunt in domo mea viderunt; nihil est, quod non monstraverim eis in thesauris meis ”.
16 Dixit itaque Isaias Ezechiae: “ Audi sermonem Domini:
17 Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylone; non remanebit quidquam, ait Dominus.
18 Sed et de filiis tuis, qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis ”.
19 Dixit Ezechias ad Isaiam: “ Bonus sermo Domini, quem locutus es ”. Et ait: “ Nonne erit pax et securitas in diebus meis? ”.
20 Reliqua autem gestorum Ezechiae et omnis fortitudo eius, et quomodo fecerit piscinam et aquae ductum et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
21 Dormivitque Ezechias cum patribus suis; et regnavit Manasses filius eius pro eo.
Читать далее:Liber Secundus Regum, Caput 21

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).