Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Secundus Regum, Caput 6

Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: “ Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis.
Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum ”. Qui dixit: “ Ite ”.
Et ait unus ex illis: “ Veni ergo et tu cum servis tuis ”. Respondit: “ Ego veniam ”.
Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Iordanem, caedebant ligna.
Accidit autem, ut, cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam; exclamavitque ille et ait: “ Heu, domine mi! Et hoc ipsum mutuo acceperam! ”.
Dixit autem homo Dei: “ Ubi cecidit? ”. At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum et misit illuc, natavitque ferrum.
Et ait: “ Tolle!”. Qui extendit manum et tulit illud.
Rex autem Syriae pugnabat contra Israel; consiliumque iniit cum servis suis dicens: “ In loco illo et illo ponamus insidias ”.
Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens: “ Cave, ne transeas in loco illo, quia ibi Syri in insidiis sunt ”.
10 Misit rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei et de quo praemonuerat eum, et observavit se ibi non semel neque bis.
11 Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et, convocatis servis suis, ait: “ Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel? ”.
12 Dixitque unus servorum eius: “ Nequaquam, domine mi rex. Sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba, quaecumque locutus fueris in conclavi tuo ”.
13 Dixit eis: “ Ite et videte ubi sit, ut mittam et capiam eum ”. Annuntiaveruntque ei dicentes: “ Ecce in Dothain ”.
14 Misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus; qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem.
15 Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens: “ Heu, domine mi, quid faciemus? ”.
16 At ille respondit: “Noli timere; plures enim nobiscum sunt quam cum illis”.
17 Oravitque Eliseus dicens: “ Domine, aperi oculos huius, ut videat ”. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.
18 Hostes vero descenderunt ad eum. Porro Eliseus oravit Dominum dicens: “ Percute, obsecro, gentem hanc caecitate! ”. Percussitque eos Dominus, ne viderent iuxta verbum Elisei.
19 Dixit autem ad eos Eliseus: “ Non est haec via, nec ista est civitas; sequimini me, et ostendam vobis virum, quem quaeritis ”. Duxit ergo eos in Samariam.
20 Cumque ingressi fuissent in Samaria, dixit Eliseus: “ Domine, aperi oculos istorum, ut videant ”. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt esse se in medio Samariae.
21 Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos: “ Numquid percutiam eos, pater mi? ”.
22 At ille ait: “ Non percuties; neque enim, quos cepisti gladio et arcu tuo, percutis. Pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum ”.
23 Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos; abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt turmae Syriae in terram Israel.
24 Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam.
25 Factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est, donec venumdaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.
26 Cumque rex Israel transiret per murum, mulier exclamavit ad eum dicens: “ Salva me, domine mi rex! ”.
27 Qui ait: “ Non, salvet te te Dominus. Unde salvare te possum? De area an de torculari? ”. Dixitque ad eam rex: “ Quid tibi vis? ”. Quae respondit:
28 “ Mulier ista dixit mihi: “Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras”.
29 Coximus ergo filium meum et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum; quae abscondit filium suum ”.
30 Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua. Et transibat super murum, viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.
31 Et ait: “ Haec mihi faciat Deus et haec addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super eum hodie ”.
32 Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque rex virum. Sed antequam veniret nuntius, Eliseus dixit ad senes: “ Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium et non sinatis eum introire; ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est ”.
33 Et adhuc illo loquente eis, apparuit rex, qui veniebat ad eum, et ait: “ Ecce, tantum malum a Domino est; quid amplius exspectabo a Domino? ”.

Liber Secundus Regum, Caput 7

Dixit autem Eliseus: “ Audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae ”.
Respondens dux, super cuius manum rex incumbebat, homini Dei ait: “ Si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo, numquid poterit esse, quod loqueris? ”. Qui ait: “ Videbis oculis tuis et inde non comedes ”.
Quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae; qui dixerunt ad invicem: “ Quid hic esse volumus, donec moriamur?
Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur; sive manserimus hic, moriendum nobis est. Venite igitur, et transfugiamus ad castra Syriae. Si pepercerint nobis, vivemus; si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur ”.
Surrexerunt igitur vesperi, ut venirent ad castra Syriae. Cumque venissent ad principium castrorum Syriae, nullum ibidem reppererunt.
Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad invicem: “ Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, ut venirent contra nos ”.
Surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos, castra, sicut erant; fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.
Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt; tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt. Et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt.
Dixeruntque ad invicem: “ Non recte facimus; haec enim dies boni nuntii est, et nos tacemus. Si noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur; venite, eamus et nuntiemus in aula regis ”.
10 Cumque venissent, vocaverunt portarios civitatis et narraverunt eis dicentes: “ Ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et tentoria, sicut erant ”.
11 Clamaverunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.
12 Qui surrexit nocte et ait ad servos suos: “ Dico vobis quid fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes: “Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos viventes, et tunc civitatem ingredi poterimus” ”.
13 Respondit autem unus servorum eius: “ Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe; fiant sicut universa multitudo Israel, quae consumpta est; mittamus ergo et videamus ”.
14 Adduxerunt ergo duos currus cum equis, misitque rex post exercitum Syrorum dicens: “ Ite et videte ”.
15 Qui abierunt post eos usque ad Iordanem; ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quae proiecerant Syri, cum turbarentur. Reversique nuntii indicaverunt regi.
16 Et egressus populus diripuit castra Syriae; factusque est modius similae statere uno, et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini.
17 Porro rex ducem illum, in cuius manu incumbebat, constituit ad portam; quem conculcavit turba in introitu, et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.
18 Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: “ Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae ”;
19 quando responderat dux ille viro Dei et dixerat: “ Etiamsi Dominus fecerit cataractas in caelo, numquid fieri poterit, quod loqueris? ”, et dixerat ei: “ Videbis oculis tuis et inde non comedes ”.
20 Evenit ergo ei, sicut praedictum erat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est.
Читать далее:Liber Secundus Regum, Caput 8

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).