Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Actus Apostolorum, Caput 12,  versae 7-18

Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “ Surge velociter! ”. Et ceciderunt catenae de manibus eius.
Dixit autem angelus ad eum: “ Praecingere et calcea te sandalia tua! ”. Et fecit sic. Et dicit illi: “ Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me! ”.
Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum; aestimabat autem se visum videre.
10 Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo.
11 Et Petrus ad se reversus dixit: “ Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum ”.
12 Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
13 Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode;
14 et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam.
15 At illi dixerunt ad eam: “ Insanis! ”. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: “ Angelus eius est ”.
16 Petrus autem perseverabat pulsans; cum autem aperuissent, viderunt eum et obstupuerunt.
17 Annuens autem eis manu, ut tacerent, enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque: “ Nuntiate Iacobo ct fratribus haec ”. Et egressus abiit in alium locum.
18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam de Petro factum esset.
Читать далее:Actus Apostolorum, Caput 12

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).