1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sa cerdotes et magistratus templi et sadducaei, |
2 dolentes quod docerent populum et annuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis; |
3 et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera. |
4 Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia. |
5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Ierusalem, |
6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali, |
7 et statuentes eos in medio interrogabant: “ In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos? ”. |
8 Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: “ Principes populi et seniores, |
9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, |
10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. |
11 Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus, qui factus est in caput anguli. |
12 Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri ”. |
13 Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant; |
14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. |
15 Iubentes autem eos foras extra concilium secedere, conferebant ad invicem |
16 dicentes: “ Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare; |
17 sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum ”. |
18 Et vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu. |
19 Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “ Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate; |
20 non enim possumus nos, quae vidimus et audivimus, non loqui ”. |
21 At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat; |
22 annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum erat signum istud sanitatis. |
23 Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. |
24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: “ Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, |
25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: “Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? |
26 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius”. |
27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel |
28 facere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit fieri. |
29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, |
30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu ”. |
31 Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia. |
32 Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. |
33 Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis. |
34 Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant, |
35 et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. |
36 Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius Consolationis — Levites, Cyprius genere, |
37 cum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam et posuit ante pedes apostolorum.
|