1 Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos. ... |
4 Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum. |
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum. |
6 Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quae faciebat: |
7 ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt. |
8 Factum est autem magnum gaudium in illa civitate. |