Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Actus Apostolorum, Caput 8,  versae 14-25

14 Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem;
15 qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum:
16 nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu.
17 Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus, obtulit eis pecuniam
19 dicens: “ Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum ”.
20 Petrus autem dixit ad eum: “ Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri!
21 Non est tibi pars neque sors in verbo isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo.
22 Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui;
23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse ”.
24 Respondens autem Simon dixit: “ Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae dixistis ”.
25 Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant.
Читать далее:Actus Apostolorum, Caput 8

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).