4 Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum. |
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum. |
6 Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quae faciebat: |
7 ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt. |
8 Factum est autem magnum gaudium in illa civitate. |
9 Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum; |
10 cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: “ Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna ”. |
11 Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis dementasset eos. |
12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres. |
13 Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur. |
14 Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem; |
15 qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum: |
16 nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. |
17 Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. |
18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus, obtulit eis pecuniam |
19 dicens: “ Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum ”. |
20 Petrus autem dixit ad eum: “ Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri! |
21 Non est tibi pars neque sors in verbo isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo. |
22 Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui; |
23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse ”. |
24 Respondens autem Simon dixit: “ Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae dixistis ”. |
25 Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant. |