Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Prophetia Amos, Caput 5,  versae 4-15

Quia haec dicit Dominus domui Israel:
“ Quaerite me et vivetis;
et nolite quaerere Bethel
et in Galgalam nolite intrare
et in Bersabee nolite transire,
quia Galgala captiva ducetur,
et Bethel erit iniquitas ”.
Quaerite Dominum et vivite;
ne forte invadat sicut ignis
domum Ioseph,
et devoret, et non sit
qui exstinguat Bethel.
Qui convertunt in absinthium iudicium
et iustitiam in terram deiciunt.
Qui facit stellas Pliadis et Orionem
et convertit in mane tenebras
et diem in noctem obscurat;
qui vocat aquas maris
et effundit eas super faciem terrae;
Dominus nomen eius.
Qui micare facit vastitatem super robustum
et vastitatem super arcem affert.
10 Odio habuerunt corripientem in porta
et loquentem perfecte abominati sunt.
11 Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem
et portionem frumenti abstulistis ab eo,
domos quadro lapide aedificastis
et non habitabitis in eis,
vineas plantastis amantissimas
et non bibetis vinum earum.
12 Quia cognovi multa scelera vestra
et fortia peccata vestra,
opprimentes iustum, accipientes munus
et pauperes deprimentes in porta.
13 Ideo prudens in tempore illo tacet,
quia tempus malum est.
14 Quaerite bonum et non malum,
ut vivatis,
ita ut sit Dominus, Deus exercituum,
vobiscum, sicut dixistis.
15 Odite malum et diligite bonum
et constituite in porta iudicium,
si forte misereatur Dominus, Deus exercituum,
reliquiis Ioseph.
Читать далее:Prophetia Amos, Caput 5

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).