10 Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: “ Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius. |
11 Haec enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua” ”. |
12 Et dixit Amasias ad Amos: “ Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi; |
13 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctuarium regis est, et domus regni est ”. |
14 Responditque Amos et dixit ad Amasiam: “ Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros. |
15 Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: “Vade, propheta ad populum meum Israel”. |