Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Colossenses, Caput 4,  versae 7-18

7 Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino,
8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra,
9 cum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.
10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum —
11 et Iesus, qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione; hi soli adiutores in regno Dei, qui mihi fuerunt solacio.
12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei.
13 Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli.
14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam.
16 Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae ex Laodicia est, vos quoque legatis.
17 Et dicite Archippo: “ Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas ”.
18 Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum.
Gratia vobiscum.
 

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).