1 Verti me ad alia et vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et ecce lacrimae oppressorum, et nemo consolator; et ex parte opprimentium violentia, et nemo consolator. |
2 Et laudavi magis mortuos, qui iam defuncti sunt, quam viventes, qui adhuc vitam agunt, |
3 et feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est nec vidit opera mala, quae sub sole fiunt. |
4 Rursum contemplatus sum omnes labores et omnem successum operis, et hoc esse zelum in proximum suum. Et in hoc ergo vanitas et afflictio spiritus. |
5 Stultus complicat manus suas et comedit carnes suas. |
6 Melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et afflictione spiritus. |
7 Iterum repperi et aliam vanitatem sub sole: |
8 unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis, nec recogitat dicens: “ Cui laboro et fraudo animam meam bonis?”. In hoc quoque vanitas est et occupatio pessima. |
9 Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo, |
10 quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se. |
11 Insuper, si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? |
12 Et, si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent ei. Et fu niculus triplex non cito rumpitur. |
13 Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto, qui iam nescit erudiri. |
14 Ille enim de domo carceris exivit, ut regnaret, etiamsi in regno istius natus sit pauper. |
15 Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, cum adulescente illo secundo, qui consurgebat pro eo. |
16 Infinitus numerus erat populi, omnium, quos ipse praecedebat; sed qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. Et hoc vanitas et afflictio spiritus. |
17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum facere.
|