1 Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum. |
2 Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione, |
3 ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. |
4 Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini. |
5 Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; |
6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo; |
7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus, |
8 scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber. |
9 Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum. |
10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius. |
11 Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. |
12 Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus. |
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare. |
14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae |
15 et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, |
16 inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere; |
17 et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; |
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis |
19 et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii, |
20 pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui. |
21 Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino, |
22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. |
23 Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. |
24 Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. |