Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin, |
vir magnus, qui ministrabat in aula regia. |
Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio magna super terram. |
Et ecce duo dracones magni parati prodierunt uterque luctari; |
et facta est illorum magna pugna, et dominabantur, et congregatae sunt nationes |
in die tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in habitantibus super terram. |
Et timuerunt perditionem |
clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit. |
Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos. |
Quod cum vidisset somnium Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo, quousque revelaretur. |
Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно). | ||